monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 1
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, PRAEFATIO <<<     >>> II. DE SILIGINE .

hab5624.9  Caput I. DE TRITICO . HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Triticum calidum est, et plenus fructus, ita quod in eo nullus defectus est; et cum recta farina de tritico fit, tunc panis ex eadem farina factus sanis et infirmis bonus est, et rectam carnem et rectum sanguinem in homine parat. Sed qui donst medullam, id est hab5624.10 simelam griesz, ab eadem farina excutit, et de eodem donft panes facit, panis ille infirmior et debilior est quam si ex ipsa de recta farina factus esset, quia donft vires suas aliquantum perdet, et plus de slim in homine parat, quam ipsa recta farinatritici.
2 Qui autem triticum absque integris granis coquit, et non in molendino tritum, et sic velut alium cibum comedit, iste nec rectum sanguinem, nec rectam carnem in se parat, sed multum slim, ita quod vix digeritur; et sic infirmo omnino non valet, etiamsi sanus hoc comestum superare poterit. Sed tamen si quis vacuum cerebrum habet, et ob hoc ita in amentia fatigatur, velut freneticus sit, accipe integra grana tritici, hab5624.10-14.4 et ea in aqua coque, et deinde eisdem granis de aqua ablatis totum caput illius calidis circumpone, et pannum desuper liga, et sic cerebrum illius de succo illo replebitur, et vires suas et sanitatem recipiet; et hoc fac usque dum ille ad mentem suam redeat. Et qui in dorso et in lumbis dolet, grana tritici in aqua coquat, et ita calida super locum illum ponat ubi dolet, et calor tritici vires illius pestis fugabit.
3 hab5624.11-7


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik